라틴어 문장 검색

Verrunt extemplo placide mare marmore flavo Caeruleum, spumat sale conferta rate pulsum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 22:2)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:3)
Omnia tamen haec oblitterata et operta sunt civitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exaestuantis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 24:4)
Quo praelio rex iracundia et indignatione, licet iusta, exaestuans, pugnam temere iniens, et manum praecipitanter conserens antequam universae eius copiae convenissent, interfectus est (nihil obstante expresso et praeciso mandato principis filii sui, qui hoc interdixerat) dum ad molendinum quoddam fugisset in campo ubi pugnatum est situm.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:10)
At episcopus Foxus a rege audiens quod rex Scotiae adhuc exaestuaret et impatiens esset, turbatus occasionem rupturae induciarum a suis hominibus ortam esse, quamplures humiles et deprecatorias literas ad regem Scotiae misit quibus eum placeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:13)
periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장28)
At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장44)
Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, sive rufum est sive cruentum sive album sive glutinosum sive pallidum sive spumans;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장70)
Quod si, ne rupta quidem vomica vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장78)
Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장136)
Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장7)
sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장53)
sanguis spumans fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장96)
quo fit, ut terra respersa eo spumet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장57)
fereque a die tertio spumans bilis alvo cum rosione redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION